Estratto Letterario
"L. - Bibamus, o socii, comedamus, gaudeamus! Hec vobis polliceor, quod nihil est omnium rerum usquam, quod melius assequi homo possit; aliena esse cetera, hoc autem nostrum et vere nostrum quisque sciat.
Ce. - Hoc istud, Lanie, quod nobis, qui tecum hac in societate sumus, tuo consilio persuades, meo in animo semper fuit; hoc facturus, et perpetuo facturus, sum. Hoc mihi consilio certo consului, quod intelligam nihil felicius usquam esse.
B. - Sine mendacio ego loquar, quod nihil verius dictum puto quam istud, quod ex te, Lanie, auditum est. Quid enim est omnium rerum, quod dici vere nostrum possit, nidi quod bibimus, comedimus, gaudemus? Mihi predia neque rustica neque urbana ulla sunt; vinum ego et emo et vendo. Age, si fortunarum copia mihi ampla esset, si domus in urbe, si ager in rure, si autum in scrineo mihi esset, quid esset quod meum esset, preter id quod a me comestum quodve a me potatum sit?
L. - Nihil. Id tuum est, quod bibis, comedis, gaudes; cetera te precario tenere scito. "