Estratto Letterario
"Accipe, clare, precor, genuit quem Cimbria vates,
Quae Bovis iliaci portant tibi metra salutem,
Metra quidem, quovis inopi contenta paratu;
Crinibus impexis et inerti pergere passu
Rustica ridebis, non picta coloribus illis
Quos tua pieriis apponit musa figuris.
Perlege, nec multum fragili de cortice cura:
Mens erit in verbis qua delecteris et alto
Concitus ingenio carmen moduleris opimum.
Sub Bove certarunt Lupus hinc tuus, inde canorus
Voce Asinus grandi; lata est sententia: victus
Ad tua rostra, ratus se laesum, appellat Asellus.
Quis litis tenor et quae facta sequentia litem
Omnia prospicies his interclusa tabellis.
Ne tamen hic tanti taceatur origo duelli
Quaestio sic posita est. Duo sint: cum semine primus
Prolis agat vitam, vivat sine prole secundus:
In mundum meliore sibi quis venerit astro
Quaeritur, et cupienda magis quae vita duorum est.
Vox asinina probat sortis melioris habentem
Qualemcumque sinat sobolem Deus: at Lupus illum
Progenies cui nulla datur: pugnatur utrinque
Cantibus alternis et respondentibus harpis,
Strata quibus credas reparari Pergama posse,
Cimbrica saxa trahi et Bachilonia flumina sisti.
Hos inter dubio dum pendet palma volatu
Arbiter assumor, pugilum communis amicus,
Integer Astraeae, quae nondum tota reliquit
Dardanii loca sacra fori, causamque revolvo
Victoremque Lupum pando libramine iusto,
Hac diva mostrante viam. Timor ullus ab illa,
Spes, amor aut odium cor non flexere Iohannis
Non soliti non esse Boni: mihi testis adesto
Antegrados quaecumque colit quaecumque senatum
Gastaldosque fides terrae firmissima nostrae
Et quae iam vestris satis in praetoribus albet.
Nil super his conscire mihi, quo mordear intus,
Aut errasse putem; sed nec me purior urbis
Rector erit patavae, leges ut sedulus omnes
Observet quas bis manibus iuravit et ore. "