Estratto Letterario
"Ad Guidonem Septem archiepyscopum Ianuensem, de mutatione temporum [Venezia, 1367]
[...] Non multo ante id tempus in has terras, in quibus adolescens studiosus fueram, otiosus et iam vir reversus, amicitia trahente illius cuius adhuc memorie multum debeo, Cisalpinam hanc Galliam, quam tantummodo pius attigeram, totam vidi non ut advena, sed ut accola urbium multarum: Verone in primis et mox Parme ac Ferarie; demum Patavi, quo me illa, quam discutere nescio, cathena eadem traxit amicitie sed alterius viri optimi, cuius casum nunquam sine dolore meminero. Qui, cum undique maximus clarissimusque vir esset, peregrini parvique hominis et solo nomine cogniti nec unquam, ut ipse aiebat, nisi semel visi idque in transitu, familiaritatem diu sic ambivit, quasi per hoc magnum aliquid sibi sueque reipublice quesiturus; et eius quidem urbis incolatus, illo superstite continuus michi, sicut auguror, futurus, eodem rebus exempto, perpetuus tamen fuit licet interruptus ex causis. Proinde urbs hec, quo primum tempore ad eam veni, sic recenti peste illa terribili attrita erat, ut dehinc, primogeniti illius providentia ac studio et usque ad hoc tempus inconcussa pace, fateri oporteat unam hanc ex omnibus erectam potius quam deiectam; ad id vero, quod anno antequam illuc venirem (hoc est ante pestis initium) fuerat, imparem sibi ac dissimilem prorsus ut reliquas."